- AETITES
- AETITESLapis est, qui e nido aquilarum sumitur, cuius latissime genera describit Plinius, l. 36. c. 21. Sane nihil gemmeum habet, sed omnia lapidis, non colore, non laevore, non nitore ullô commendandus. Interim sine hoc lapide aquilas non fetificare scribit Plinius. Eum ergo, ad partus facilitatem conciliandam, aut faciendum ne abortiva pariant aut ὑπηνέμια, nido suo inferunt. Inde duplex haec virtus lapidi ipsi inesse creditur, ὠκυτὀκιος enim est et κατὀχιος τῶ ἐμβρύων. Tertia a Dioscoride additur, τὸ κλεπτέλεγχον, quod fures redarguat, pani impositus. Est autem aetites hic rotundus, subrutilus et candidus; ceterum adeo frigidus, ut igne vinci non possit: quam ipsam ob causam adhiberi ab aquilis, ait Servius, ne nimiô calore suô coquant ova, quibus incubant, etc. Alius est Aetites, seu potius Aetitis, inter gemmas Plinio, a colore Aquilae, avae candidam habet caudam cognominatus: quos duos perperam confundit Solinus c. 37. utriusque in unum virtutes conferens, hic verbis: Aetites et fulvaus est et tereti positione, alterum lapidem intrinsecus cohibens: cuius crepitu sonorus est, cum movetur, quamlibet tinnitum illum non internum scrupulum facere, sed spiritum scientissimi dicant. Hunc aetiten Zoroasires praefert omnibus, maximamque illi tribuit potestatem. Invenitur aut in nidis aquilae aut in littoribus Oceani. in Perside tamen plurimus. Subnexus spem uteri defendit a fluctibus abortivis ad quem locum vide Salmas. ad Solin. p. 712. et seqq. et infra in voce Gangites.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.